monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 47, 5
Succus autem farn positus est ad sapientiam, et in honestate naturae est in significationem boni et sanctitatis; ac ideo omnia mala et magica illa fugiunt et devitant. Nam in quacunque domo est, ibi venenum, id est virgilnisse, et fantasiae ad perfectum fieri non possunt. Unde etiam mulier, cum infantem parit, farn illi circumponatur, etiam in cunis infantis circa infantem, et diabolus tanto minus insidiatur, quia cum diabolus faciem infantis primum inspexerit, illum valde odit, ac ei insidiatur . Ad has quoque medicinas valet: Nam qui virgichtiget est, farn accipiat, cum viridis est, et eam in aqua coquat, et in ipsa aqua saepe balneet, gicht cessabit . Et etiam in aestate, cum viridis est, folia eius super oculos tuos saepe pone et dormi, et oculos tuos purificat et caliginem ab eis aufert.